라틴어 문장 검색

cum igitur eae partes in extis non reperiuntur sine quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum est in ipso immolationis tempore eas partes quae absint interisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 171:8)
quid autem volunt di immortales primum ea significantes, quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 79:4)
multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissime diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:4)
nihil est enim, de quo cogitare nequeamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:3)
itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:4)
in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 1:2)
quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:6)
Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:3)
in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:3)
Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:4)
sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말134)
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:1)
Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis Arce/re nequeo di/ram volucrem a pe/ctore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:5)
ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:4)
sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION