라틴어 문장 검색

quaesivi tamen ab epistulae perlatore utrum iam vel essetis Christiani vel esse cuperetis.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:5)
Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:1)
Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 3:2)
Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 6:1)
Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 9:2)
Nonne tum quoque indutiae sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 6:2)
De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 4:1)
cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 3:1)
Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 9:1)
Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:3)
quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 1:2)
Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 4:1)
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 7:1)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION