라틴어 문장 검색

Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:1)
omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:1)
accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 3:1)
fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 4:1)
eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:3)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:5)
Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 16:1)
Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 17:1)
"alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 3:10)
simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 50:2)
20. Ad evidentiam itaque dicendorum, sciendum est quod istius operis non est simplex sensus, ymo dici potest polysemos, hoc est plurium sensuum;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:1)
Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:16)
ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 7:8)
Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION