라틴어 문장 검색

quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam clade luant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 254:1)
quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 202:1)
cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 502:2)
maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 321:2)
tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 569:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, apud novercam querere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3218)
iniusta noverca epitheton generale novercarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 331)
fuerat cum Arria et Fannia, quarum altera Helvidi noverca, altera mater novercae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:2)
arte novercae occiderit bene vim sceleris expressit sola novercae commemoratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7651)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION