라틴어 문장 검색

Verum aut ut ei nubem quandam infamiae impingeret, aut ut sensum gratiae suae maiorem incuteret, eum palam in iudicium produxit et diploma condonationis suae aperte allegare voluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:3)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Etiam quandoque reflecti videmus radios solis temporibus vespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:3)
neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:4)
quod exiguo suffitu tanta excitetur nubes fumi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:12)
Maxime vero omnium nos movit, quod si interponeretur intervallum temporis aliquod notabile inter veritatem et visum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:11)
Salomon inquit qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:34)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
(불가타 성경, 집회서, 13장28)
Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?
(불가타 성경, 바룩서, 1장29)
Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
(불가타 성경, 바룩서, 4장59)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
(불가타 성경, 바룩서, 4장61)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
(불가타 성경, 호세아서, 6장4)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION