라틴어 문장 검색

Pater tuus plures intra quinquennium culleo insuit, quam omnibus saeculis insutos accepimus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:2)
pessimo vero loco pietas fuit, postquam saepius culleos vidimus quam cruces.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:6)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.7)
imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.31)
Insui fratrem culleo iubes?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.9)
Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.26)
igitur audito culpae tenore corripui latitabundum verbis amans vultu minaci et mea quidem voce sed vice tua dignum abdicatione cruce culleo clamans ceterisque suppliciis parricidalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:2)
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:1)
Bene perdit nummos, iudici cum dat nocens.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 071)
Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:2)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino, praefecto praesidii, corrupto traditur Hannibali Clastidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:2)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION