라틴어 문장 검색

Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas Medorum penetrare domos, Sythicosque recessus, Et totum mutare diem, vocesque superbo Arsacidae perferre meas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:2)
At non tam patiens Cornelia cernere saevum Quam perferre nefas, miserandis aethera complet Vocibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:1)
Hac Fortuna fide Magni tam prospera fata Pertulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:38)
Tunc omnia flumina Nilus Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:33)
Atque haec dicta monet famulos perferre fideles Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis, Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento, In cunctos, in seque simul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:12)
Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, Pagina dum tangi non bene sicca timet, I puer et caro perfer leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X1)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
Discursus varios vagumque mane Et fastus et have potentiorum Cum perferre patique iam negaret, Coepit fingere Caelius podagram.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX1)
Si meliora piae fas est sperare sorori Et dominum mundi flectere vota valent, Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris, Fratre reversuro, nuntia venit avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII3)
Nec doctum satis et parum severum, Sed non rusticulum tamen libellum Facundo mea Plinio Thalia I perfer:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX1)
Illic Orphea protinus videbis Udi vertice lubricum theatri Mirantisque feras avemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX3)
Littera facundi gratum mihi pignus amici Pertulit, Ausoniae dona severa togae, Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti, Vellet Maecenas Caesarianus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIII1)
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
Si potes ista pati, si nil perferre recusas, Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII10)
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique, Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX7)

SEARCH

MENU NAVIGATION