라틴어 문장 검색

non enim potest umquam civicis pectoribus elabi, quem te quantumque nuper omnis aetas ordo sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interiectis aequoribus in adversum perambulatis et vix duodeviginti equitum sodalitate comitatus aliquot milia Gothorum non minus die quam campo medio, quod difficile sit posteritas creditura, transisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 3:2)
Gozolas natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi, oppidum siquidem nostrum quasi quandam sui limitis obicem circumfusarum nobis gentium arma terrificant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:1)
de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 3:1)
igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quamquam villa non paucis aggere a publico milibus abesset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 2:2)
si nondum, et credo quod nondum, vel per haec disce, iam Clausetiam pergit Euanthius iamque contractas operas cogit cruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:2)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
an temporibus hibernis viarum te dubia suspendunt et, quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam vereris in itinere terreno pedestre naufragium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:2)
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:1)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
sed tu per Calabri tramitis aggerem vis ut nostra dehinc cursitet orbita, qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos frenis flexit equos plectripotentibus, dum metro quatitur chorda Glyconio, nec non Alcaico vel Pherecratio, iuncto Lesbiaco sive anapaestico, vernans per varii carminis eglogas, verborum violis multicoloribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:6)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Quid referam alternas gemino super aggere mensas albentesque lacus altosque in gurgite fontes teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci29)
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus70)
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus78)

SEARCH

MENU NAVIGATION