라틴어 문장 검색

nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:11)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:1)
quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:2)
vel me hercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:3)
Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:4)
permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 2:3)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:3)
Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor civis non minus a delictis arceret quam metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 10:2)
Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:4)
nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 4:3)
quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 19:2)
omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa magna delicta compressi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION