라틴어 문장 검색

Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:1)
neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:2)
Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:4)
eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:7)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
De temporibus autem pascendi, et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:1)
Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 17:1)
et pretiis eorum dominicam complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:6)
Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 3:2)
Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:1)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장2)
memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
neque raro neque apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque eius corrupta uxore prodebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장11)
idque facile intellectu si proderentur alii:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION