라틴어 문장 검색

' unde petitumhoc in me iacis?
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장44)
qui sanior ac siillud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장171)
his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et altersublegit quodcumque iaceret inutile quodqueposset cenantis offendere, ut Attica virgocum sacris Cereris procedit fuscus HydaspesCaecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장8)
Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:6)
Non iratus est cocis - lautioris enim mensae consuetudinem non habebat - sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:7)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:4)
quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:2)
alios torqueri, alios necari, alios obrui fluctibus, alios ad servitutem trahi;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:5)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:7)
in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:10)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION