라틴어 문장 검색

Et sicut minime erat obscuras aut superciliosus, ita neque blandus aut conciliatur, sed tanquam facies hominis animo compositi et quieti, sed non commoda pictori, gratiosior scilicet facta cum loqueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:3)
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
ille quoque, si secum cogitet, et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:5)
si hominibus non quaerentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam aut per occasionem, inventa sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:4)
Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inventa sunt, sed casu et per occasionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:5)
Et verissimum certe est quod de occasione sive fortuna dici solet, si transferatur ad naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:8)
Similiter sint naturae inquisitae Motus et Quies.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:1)
statio sive quies videtur competere globo ipsi terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:5)
prius, actio partium tangibilium tantum per occasionem spiritus emissi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:7)
nisi forte per occasiones abortuum, et venationum, et similium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:17)
Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:8)
Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moveant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:7)
Etenim in corporibus hic apud nos, nulla vera est quies, nec in integris nec in partibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:3)
Quies autem ista apparens causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:5)
ignis flatu exciti, quieti et non exciti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION