라틴어 문장 검색

non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, versari crebro hic cum viderent me domi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol65)
Vt saepe summa ingenia in occulto latent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 272)
libera eris actutum, si crebro cades.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4268)
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 254)
Nil ego in occulto agere soleo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2108)
Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo, dicax sum factus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 222)
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occulto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION