라틴어 문장 검색

Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:1)
Numquam enim non succedent occupationes novae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:4)
Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:6)
Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 11:1)
Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:2)
At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:7)
Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:3)
commodum est, quod plus usus habet quam molestiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:2)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:3)
quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:3)
Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION