라틴어 문장 검색

res odiosa et aliena nostris aetatibus et incerto exitu [belli], et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere, sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:6)
o rem odiosam et inexplicabilem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4A 1:7)
est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:12)
omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 7:3)
te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 11:1)
ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:8)
opinionis enim esse mendacium non oculorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:3)
quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus - sed hoc omitto, illud quaero:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:7)
posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:2)
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:10)
cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:10)
nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:2)
Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:3)
Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION