라틴어 문장 검색

Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 26:1)
evaserant media castra, cum superscandens vigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 402:1)
certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 63:1)
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 176:1)
ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 37:1)
aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 530:1)
nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut provocarent provocative haud abnuerent traxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 319:1)
quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 597:2)
nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 600:1)
nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:1)
nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 93:1)
Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 553:1)
inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION