라틴어 문장 검색

plus est enim innocentibus succurrere, quam nocentium delicta punire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1359)
unde dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6104)
notandum sane Apolline offenso pestilentiam semper creari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1383)
hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27910)
Famam ergo inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1795)
haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4848)
sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69617)
quibus offensus ait, colligere tanta vitium genera nec utile est nec possibile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1032)
vocisque offensa r. i. resonat echo repercussa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 501)
"testis ludorum offensi Iovis de somnio plebei hominis iteratio:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:6)
quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:7)
et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 17:3)
quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:2)
At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:3)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION