라틴어 문장 검색

ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:2)
a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:3)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:2)
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:4)
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:1)
quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:4)
semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장1)
referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 6:1)
in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:4)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:3)
flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:1)
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e voce atque motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION