라틴어 문장 검색

9. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:1)
Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 13:1)
ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:16)
nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:5)
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:16)
si non omnimodis, at magna parte animai privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:7)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:4)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Intellectum nostrum in eandem sententiam ducunt, etiam de etymo, Platonis haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:1)
Quid illa excogitatio novorum intellectum, ut, — Mentitaque tela, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 17:1)
constat quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 965)
sequitur namque paulo post 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2232)

SEARCH

MENU NAVIGATION