라틴어 문장 검색

armis animisque refecti sicut armis, ita et animis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7881)
nam omne quod abundat vile est, ut "vilibus aut onerat pomis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2272)
saepe oleo et hic 'aut' coniunctio esse debuit, ut est "illa notos atque atra volans in nubila fugit" pro [et] 'in notos', ut esse 'saepe aut oleo aut vilibus onerat pomis'. et bene rusticorum laudat industriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2731)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
semper enim refice vacat 'enim'. sane dicit ante sub- veniendum esse, ut antequam pereant, reparentur armenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 701)
viresque refectae deest 'est' et 'sunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2351)
reficit recreat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3371)
et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes". furiisque refecti quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5112)
corpora curant se reficiunt, ut "fessique et equos et corpora curant". sane 'curare corpus' si de hominibus dicamus, et cibo et lavacro intellegimus vel alterutro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1871)
"Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:5)
"Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:23)
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:1)
Quae cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:2)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION