라틴어 문장 검색

'fovemus' autem quasi in se infirmam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2186)
et primum hoc dicit, quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat ferre, dicendo 'larga quidem semper Drance' et cetera, et 'dum distinet hostem' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3786)
unde est e contra et incertam excussit cervice securim, id est infirmam, evitabilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7675)
colvisse dianam profvit non deam incusat, sed fatorum necessitatem, contra quae nec numinis opitulatur auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8432)
scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus denegaturus est exitum, det etiam infirma principia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
in hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, quam instabilem esse et infirmam manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2464)
unde 'incerta' est infirma et vitabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2673)
quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
"Ecce pars vestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non vult aut non potest opitulari suis;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:3)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
Sane istuc quidem inquit, sum enim admodum infirmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 18:2)
quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:4)
is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:3)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam – non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit – sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION