라틴어 문장 검색

Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, Ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 5:2)
Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 9:1)
Religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit non scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:2)
facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent - cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 13:2)
Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 14:1)
Non, inquit, duovicesimo, sed 'duo et vicesimo' scribi oportuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 5:1)
In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 15:1)
Cumque quaereretur quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 2:2)
Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 18:1)
Nam beneficia, inquit, promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est quam expectavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 42:1)
atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 5:1)
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 14:1)
Nam quiescit ita oportere dici praedicavit, ut calescit, nitescit, stupescit et alia huiuscemodi multa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 4:1)
Tertiumne consul an tertio dici oporteat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 1:1)
nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION