라틴어 문장 검색

Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 2:1)
eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:3)
Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcher- rimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:1)
Sed iam redeamus ad originem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:6)
Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 2:2)
Arminii uxor virilis sexus stirpem edidit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장15)
optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita finis dederit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장6)
modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui forent intellegeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장3)
is Ariobarzanen, origine Medum, ob insignem corporis formam et praeclarum animum volentibus Armeniis praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장3)
Ariobarzane morte fortuita absumpto stirpem eius haud toleravere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장4)
en stirps et progenies tot consulum, tot dictatorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장9)
igitur adito Ilio quaeque ibi varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit Asiam adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장5)
quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non temperaverit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii viro geminam stirpem editam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 84장2)
additur pontificatus et quo primum die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장5)
nunc originem, mores, et quo facinore dominationem raptum ierit expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION