라틴어 문장 검색

hunc ego non cumulem myrrhaeque et turis et auri muneribus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3208)
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3238)
"haec pulcherrima nostrae ornamenta fuant 2 patriae, nec decolor usus in vitium versae monumenta coinquinet artis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권156)
"suspende exuvias armis et sanguine captas, congere caesorum victrix diademata regum, frange repulsorum foeda ornamenta deorum:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 221)
"quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid naturae ratione capit vitium atque senescit pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis, cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse principio institui nitidoque insignia mundo ornamenta dedi speciosaque semina finxi."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 244)
aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos templorum cineres victis cumulavit Amyclis, optarunt praedis domini se numina capta misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2195)
carpite purpureas violas sanguineosque crocos metite, non caret his genialis hiems, laxat et arva tepens glacies, floribus ut cumulet calathos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.56)
"cumulata quidem iam gloria vobis, o Patris, o Domini fidissima pignera Christi, contigit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1211)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
Hasce ornamentis consequentur alterae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 728)
Extremam hanc oro veniam - miserere sororis - quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:15)
sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:8)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:7)
Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION