라틴어 문장 검색

Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 39장3)
Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장9)
quae oras, paulum tamen contrahant, quo minus lata postea cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 40:4)
mergique fretis spumantibus orat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:158)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)
scis ipse, per oras Arcadiae quam densa rogis cumulaverit ossa, sanguine quam largo Graios calefecerit amnes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:192)
"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
nitidos stupefacta iuvencos Luna premit pigrosque polus non concitat axes parturiente rogo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix24)
illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem oramus praebere velis annique futurum devoveas venientis iter.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:74)
non lustra Lycaei, non Erymantheae iam copia sufficit umbrae innumeris exusta rogis, nudataque ferro sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:286)
iuga deseris Oetes Herculeo damnata rogo;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:41)
mors nulla vagatur in terris, nullique rogum planxere parentes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:196)

SEARCH

MENU NAVIGATION