라틴어 문장 검색

Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:1)
Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:3)
Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:4)
Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:14)
similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:4)
Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:9)
Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:15)
nil pictis timidus navita puppibus fidit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 147)
sed bellicosis fata Quiritibus hac lege dico, ne nimium pii rebusque fidentes avitae tecta velint reparare Troiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 312)
magnum illa terrorem intulerat Iovi fidens iuventus horrida bracchiis fratresque tendentes opaco Pelion inposuisse Olympo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 412)
illic matre carentibus privignis mulier temperat innocens nec dotata regit virum coniunx nec nitido fidit adultero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 244)
ergo quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, ut penitus notum, si temptent crimina, serves tuterisque tuo fidentem praesidio:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1832)
qui sibi fidet, dux reget examen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1913)
incipit ex illo montis Appulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:28)
uterne ad casus dubios fidet sibi certius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION