라틴어 문장 검색

auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:1)
Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:3)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
sociis spem pro re ostentandam censet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:2)
consul, ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est,revocari ex navibus milites iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 152:1)
Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint numquam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 265:1)
simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:2)
tis tantum exinde pavorem ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 36:1)
"quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, vel hoc satis erat quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 439:2)
quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 485:2)
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 234)
modo quod suasit, dissuadet, quod dissuasit, id ostentat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 18)
advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION