라틴어 문장 검색

priusquam dictator legionesque novae in Hernicos venirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 61:1)
cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus sit, verbis ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 348:1)
quod deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, eius me compotem voti vos facere potestis, si meminisse voltis non vos in Samnio in Volscis, sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae vestrae esse, si hunc civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:3)
inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:1)
ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae , in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitus duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 172:1)
tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 301:1)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 480:1)
rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 146:2)
inde victor exercitus Bovianum ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 435:1)
itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:1)
- Habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Aretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 62:1)
M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 65:1)
numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 83:1)
Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION