라틴어 문장 검색

- penitet habent 401,5.8 441,8 GKRV, 428,7.14 GKV, 385,11 V, poenitere 451,10 GRV.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말368)
non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:6)
animae sit ignisne nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:4)
Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:3)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
tanta vis fuit paenitendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:6)
sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:4)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit facere, nihil invitum, splendide constanter graviter honeste omnia, nihil ita expectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 81:2)
nos autem eos nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:7)
"Nilne pudet capiti non posse pericula cano pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter?"
(페르시우스, 풍자, satire 157)
non pudet ad morem discincti vivere Nattae?
(페르시우스, 풍자, satire 326)
Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:4)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION