라틴어 문장 검색

In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:10)
Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et intrinsecus deaurata, custos legis domini.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:11)
"Quae quidem universa tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hierico Raab iustificata nos continet."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:167)
Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo- tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:27)
memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:27)
post Christum latro in paradiso.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:16)
Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:24)
Latro de cruce transiit ad paradisum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:4)
"hodie mecum eris in paradiso."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:8)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)
Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:13)
Viderint, quid alii sentiant - unusquisque enim suo sensu ducitur - mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:1)
hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:11)
neque enim loculis comitantibus itur ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I30)

SEARCH

MENU NAVIGATION