라틴어 문장 검색

in bucolica vigilax parcus carminabundus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:7)
stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos, ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici7)
stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci27)
Haec fortuna domus, subitas inimica levavit Parca manus, quo, diva, feros gravis exseris ungues?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus60)
"o saevae nimium gravesque Parcae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam26)
nos parca tellus pervigil et focus culmenque multo lumine sordidum solantur exemptusque testa qua modo ferbuerat Lyaeus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum4)
nec torva effigies epulisque aliena remissis, sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis19)
velut Apula coniunx agricolae parci vel sole infecta Sabina, quae videt emeriti iam prospectantibus astris tempus adesse viri, propere mensasque torosque instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam45)
nec enim Marathonia virgo parcius exstinctum saevorum crimine agrestum fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo inclusit gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum29)
"o quam te parcum in praeconia famae mens agitat matura tuae, quantumque ferentem fortunam virtute domas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권55)
"in medios si comminus orsa tulisses Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos, parcior eloquio et medii reverentior aequi inciperes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권160)
"parce per has stellis interlabentibus umbras, per superos noctemque tuam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권258)
pius ille quidem et formidine cauta, sed iuvenem durae prohibebant discere Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권120)
"nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus parcior humani?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권99)
"rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri parce tua:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권109)

SEARCH

MENU NAVIGATION