라틴어 문장 검색

ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:4)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:2)
quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:2)
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum rerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικο`ν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:1)
complectar brevi, disseram pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장3)
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:2)
Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:4)
Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:3)
ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si ullam praetermittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:2)
At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter- mittere aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:3)
sed definitae quaestiones a suis quaeque locis quasi propriis instruuntur, ... quae in accu- sationem defensionemque partitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:1)
At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:3)
animos enim per se ipsos viventis non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION