라틴어 문장 검색

tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 152:1)
tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:1)
itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 390:1)
si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 201:2)
die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 210:1)
quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 231:1)
et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 337:1)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 82:1)
consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:1)
his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)
quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장10)
sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION