라틴어 문장 검색

ut enim quidam monumentis suis testati sunt, in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata detrectarent et aduenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 1:2)
atque ex eo patefacta interiore animi sui nota omnium criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et concitarentur ad conuicia et concitati proderentur, accusauit per litteras amarissime congestis etiam probris et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatii.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:1)
quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:4)
de Mausoleo, sponte foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:1)
super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 10:2)
Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 7:1)
"hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:23)
At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 25:1)
Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 11:2)
"Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:11)
"Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:31)
Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium defectionis adprobantibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 30:2)
qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 25:2)
Menedemus undique inclusus, ne nu- mero quidem par, diu tamen resistit clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 28:1)
Rex triduum iacuit inclusus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION