라틴어 문장 검색

Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:2)
Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 108:1)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)
nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, nescio, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 187:2)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
In publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:3)
ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 243:1)
cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 8:2)
proditionis damnatus cum advocato exulet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:2)
damnatus abiit cum advocato exilium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:4)
dat aliud argumentum controversiae damnatus proditionis cum advocato exulet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 63:1)
non ergo credibile est de advocato damnati scriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 63:4)
ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:2)
patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:1)
Si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION