라틴어 문장 검색

Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:1)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:7)
Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 3:2)
idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:5)
Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:4)
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:1)
tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:1)
qua re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed improbum, qui faceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:2)
simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite atque aspere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:2)
neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:3)
de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:4)
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:3)
quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vitu- perandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:5)
Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION