라틴어 문장 검색

Sed quaeris an peccet illa mulier in amoris praecepto, quae alteri dominae quam amori scit idonee copulatam novum suadet amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 11:1)
Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:3)
Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:6)
Quis enim Salomone maiori fuit sapientia plenus, qui tamen sine modo luxuriando peccavit et amore mulierum alienos deos non timuit adorare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:5)
Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:2)
Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:7)
Nulla enim excusatio peccati est, si amici causa peccaveris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:42)
Quid peccavit?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:17)
Quo modo materia uel forma peccat elenchus Et sola facie laruam pretendit elenchi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:13)
Hic hominis gressus nutans peccaret eundo, Hebrius erraret pes ipse pedisque lucerna Occia uisus hebens ageret, pedibusque negaret Ducatum, lumenque foret sub lumine cecum, Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam Emphatice lucis splendor purgatus inungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:5)
sed potius, ego natura hujus nativitatis ignoro naturam, et ad haec intelligenda mei intellectus habet acumen, meae rationis confunditur lumen:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:105)
Si turpissimae pestis originem velis agnoscere, altius mentis accendas igniculum, appetentius intelligendi reperies appetitum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:2)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
«Venerande Pater, satis comperimus, et nunc intelligimus ac videmus quam invalida manus Christianorum sit tecum hic inhabitantium, et quantis subjacentis [0391A] oppressionibus gentilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:7)
» Petrus, intelligens iram regis et illius gravissimam adunationem, cum universis sociis Malevillam deserens, sed cuncta spolia gregesque ac praedam equorum abducens, Maroam transire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION