라틴어 문장 검색

simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장5)
auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장7)
igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae in cornibus locantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장9)
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장1)
'una nuper cohors rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligavere Sequanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장4)
' ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud latera.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장6)
at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo secus in iis virium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장7)
tum expeditae cohortes alaeque quam in partem ducerentur ignarae cito agmine rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장2)
igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum subsidio missos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장2)
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장7)
Pharasmanes et pedite valebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장4)
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus vulneribus pedites adflictabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장6)
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장6)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae Cappadocia hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION