라틴어 문장 검색

Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:1)
Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 4:1)
Opus est mihi voti laboris sollicitudinis socio.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:2)
Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:1)
Spondeo sollicitudini tuae, spei meae, magnitudini causae suffecturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:3)
Nam dies ille nobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit aut intermissum laborem renovata sollicitudine iniunget.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 14:3)
Auxit sollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novi, non minus hos seductos et quasi rusticos verear.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 5:2)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
Ne quid simile istic, pro mensura periculi vereor, teque rogo, si nihil tale, quam maturissime sollicitudini meae consulas, sed et si tale, id quoque nunties.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:1)
Magna me sollicitudine affecit Passenni Pauli valetudo, et quidem plurimis iustissimisque de causis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:1)
cuius sollicitudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre gratiam parem possum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 1:1)
Decembres Nicomediam venit meque longae exspectationis sollicitudine liberavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 252)
TRAIANUS PLINIO Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, si loci positio videtur hoc desiderare, aedem Matris Deum transferre in eam quae est accommodatior;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 501)
Paterna quidem sollicitudine nos invitavit ut agnosceremus creationem in discrimine versari “ubi nos ipsi novissima simus proposita, ubi universitas mera sit nostra proprietas quam nobis tantum consumamus ipsis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:11)
Eadem sollicitudine coniuncti
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION