라틴어 문장 검색

Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말14)
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens alitum anguium curru' multas et varias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat primum in illa incorrupta maxime gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam litteris continet, bovem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:1)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)
Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION