라틴어 문장 검색

exanimat enim et perimit animantes, cum pestem intemperie caloris inmittit,
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:3)
nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:6)
Est et alia ratio draconis perempti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:1)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
— Belli commercia Turnus Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:4)
Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 17:1)
Belli commercia Turnus Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:9)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
ita et adpetentia, cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:2)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 12:2)
Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:3)
unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:4)
Nam vis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION