라틴어 문장 검색

"Permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:4)
Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:6)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
"salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:4)
"unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:22)
"in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:6)
Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 17:1)
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa Ennius aeternis exponit versibus edens, quo neque permaneant animae neque corpora nostra, sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:7)
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:21)
sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:2)
Hic error sex et triginta annis permansit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:1)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
infusus vino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:2)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION