라틴어 문장 검색

"O vere ius summum summa malitia!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 14:4)
"raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:9)
"Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:17)
Numquam ergo tales videas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiae et audias:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:1)
Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 5:1)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:9)
ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Iuvat, si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem quam sponte non audebat vel dicere vel tacere modo iactantiae modo malitiae metu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 12:1)
Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
sed hic nimia Pygmalionis ostenditur malitia, quae etiam amantem fefellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3523)
male hoc est 'in nostram perniciem', ut Lucanus de syrtibus sic male deseruit (9.310):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 235)
et, ut supra diximus, secundum Homerum vertitur munus in perniciem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6472)
nam mihi cassandrae non cui credere non debebant, sed cui cum sua pernicie non crediderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6361)
fecundum concute pectus plenum pectus malitiae efficacia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3381)

SEARCH

MENU NAVIGATION