라틴어 문장 검색

Nanctum occasionem non interemisse, expectasse tamen dum superueniret pater.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 13:4)
Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
(세네카, 행복론, Liber VI 28:1)
Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 51:2)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum- que.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:1)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
Obicio tibi quod uxorem passus es adulte|ram fieri, quod non custodisti, quod moratus es dum superueniret pater spectator suae calamitatis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.46)
Iuvenca ferro semet imposito induit et vulnere uno cecidit, at taurus duos perpessus ictus huc et huc dubius ruit animamque fessus vix reluctantem exprimit.
(세네카, 오이디푸스 5:11)
qui tot labores totque perpessus mala
(세네카, Phoenissae 474:1)
DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 13:5)
magis superueniret inprouidis:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 2:2)
levia perpessae sumus, si flenda patimur.
(세네카, Troades 427:1)
potero, perpetiar, feram,
(세네카, Troades 673:1)
quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 207)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION