라틴어 문장 검색

quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:6)
nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:2)
nihil est enim virtute amabilius, quam qui adeptus erit ubicumque erit gentium a nobis diligetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:13)
Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:2)
Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:2)
Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:4)
Quare cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri, si contenti sint et suo et parvo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:1)
Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:1)
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:3)
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
Quod cum perspicuum sit, benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:8)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 57:1)
Sed expositis adulescentium officiis, quae valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:1)
L. quidem Philippus Q. f., magno vir ingenio in primisque clarus, gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION