라틴어 문장 검색

quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
" | Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:6)
Quod si resilient, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:23)
quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:14)
Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo destinant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:3)
Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:3)
Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis . . . Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat . . . Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:5)
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.10)
Has propter causas et quas longum est promere, Abire destinavi quo tulerint pedes.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.10)
His ex causis longius quam destinaveram tempus in urbe consumpsi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:2)
Habes quid timeam, quid optem, quid etiam in posterum destinem:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 12:1)
Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 6:2)
Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)
Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION