라틴어 문장 검색

proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 111)
Hominis frugi et temperantis functus es officium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 348)
Functus adolescentuli est Officium liberalis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1107)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
"At tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:5)
"Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:15)
Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere" - Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:20)
Mihi victor honorem persolves.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:13)
"Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves amborum," inquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:2)
at non ter aevo functus amabilem ploravit omnis Antilochum senex annos nec inpubem parentes Troilon aut Phrygiae sorores flevere semper.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 93)
hic superbum Tantalum atque Tantali genus coercet, hic levare functum pauperem laboribus vocatus atque non vocatus audit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1811)
nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris, rite deos prius adprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 155)
carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:1)
ergo fungar vice cotis, acutum reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:14)
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION