라틴어 문장 검색

Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:1)
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:4)
nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:7)
(omnis autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:1)
non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:10)
at aegritudo perturbatio est animi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:12)
qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:5)
nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
hoc propemodum verbo Graeci omnem animi perturbationem appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:1)
Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:1)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:6)
Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse, ad officium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:6)
perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:4)
nam cum carminibus soliti illi esse dicantur [et] praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION