라틴어 문장 검색

Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:3)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)
hoc usitatum est Herculi:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:17)
amas adhuc, furiosa, si satis est tibi caelebs Iason, quaere poenarum genus haut usitatum iamque sic temet para:
(세네카, 메데아 14:5)
haut usitato tanta nobilitas potest.
(세네카, Phoenissae 344:1)
hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona, sed triplici formasse modo, dum primus et unus physica vel logico, logicum vel iungit ad ethos, invenit hic princeps quid prima essentia distet a summo sextoque bono:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium37)
Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus, non enim a nobis aliquid exilius fas honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus, sed originis nostrae de-finiendae materia vel ratio sit penes physicos:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 1:1)
Ubi usitata remedia non procedunt, tenta contraria.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U4)
Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:10)
Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 8:2)
non factionibus nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres summamque laudem peperi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 350:2)
vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 183:2)
populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 570:2)
namque nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장36)
Hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus, utraque ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION