라틴어 문장 검색

pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 19:2)
Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:12)
ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION